Hľadaný výraz: Mt 26,1-5; Mk 14,1-2; Lk 22,1-2, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
1 Et factum est, cum consum masset Iesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis: 2 “ Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis traditur, ut crucifigatur ”. 3 Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in aulam principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas, 4 et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent; 5 dicebant autem: “ Non in die festo, ne tumultus fiat in populo ”.

1 Erat autem Pascha et Azy ma post biduum. Et quaerebant summi sacerdotes et scribae, quomodo eum dolo tenerent et occiderent; 2 dicebant enim: “ Non in die festo, ne forte tumultus fieret populi ”.

1 Appropinquabat autem dies festus Azymorum, qui dici tur Pascha. 2 Et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent; timebant vero plebem.

1

mail   print   facebook   twitter